- RHIZES
- RHIZESbarbarum animalis nomen, quod Graeci taurelephantem dixêre. Strabo, l. 17. in descript. Aethiopiae, quae supra Mauritaniam est, Ε᾿νταῦθα δε καὶ καμελοπαρδάλεις φηςὶν Ι᾿φικράτης γεννᾶςθαι καὶ ἐλέφαντας καὶ τοὺς καλουμενους Ῥίζεις, οἳ ταυροειδεῖς μέν εἰςι τὴν μορφὴν κατὰ δὲ τὴν δίαιταν καὶ τῆς μέγεθος καὶ τὴν ἀλκὴν τὴν πρὸς μάχην, ἐλέφαςιν ενίκαςιν. Auctor est Iphicnates hoc in loco, camelopardales gigni et elephantes et Rhizes quos vocant, formâ quidem tauris similes; victu vero et magnitudine et viribus ad pugnam elephantis pares. Anhi sunt Aethiopici tauri vulgaribus duplô maiores, quos describit Aelian. l. 17. c. 45. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 23. et infra in voce Taurelephantes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.